Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

de tanto munere singularis gratiae antefatus Benedi­ctus et alii supradicti, eorumque posteritates merito exsultent, tantoque Cdeliori studio ad honorem re­gium eorumdem in antea solidetur intentio, quan­to ampliori fauore praeuentos se conspiciunt mune­re gratiarum. Praesentes autem ad praemissorum memoriam perpetuam sigdli nostri secreti, quo vt rex Hungariae vtimur, appensione pro praefatoBe­nedicto, et alvs supradictis iussimus communiri, perpetuo et in aeuum valiluras. Datum Constantiae in festo B. Elisabeth Viduae. Anno Domini M. CCCC. XVII. Begnorum noslrorum. Anno Hungariae trice­simo primo, Romanorum vero octauo." L. S. Ex originali exscripsit SL Kaprinay coll. sab B. Tomo XLI. pag. 60. sqq. CCCLXIX. Idem Sigismundus literas papales in praeiudjcium A. Episcopi Stri­goniensis emanatas , inualidat. A. 1417. Sigismundi regis Hungariae Literae, quibus in­serta est bulla papalis (Joannis X XIII.) in praeiudi­cium Archiepi^copi Strigoniensis, nomine regis per oratorem regium impetrata, ab eodem rege inuali­data. Dalum Constantiae in festo Beatae Margare­thae Virginis et Martyris, AnnoDomini MCDXVII. Originales in archiuo Primatiali capsa C. nro 10­CCCLXX. Idem Sigismundus pro Canonicatu J arad. Joannem de Zapulo com­mendat. A. 1417. Sigismundus Reg Hungariae etc. — pro Cano­nicatu Varadinensi Joannem de Zapulo commendat. Datum Constantiae, sabbatho proximo post festum Beati Aegidii. Anno Domini MCDXVII." E MSS. Wagnerianis.

Next

/
Thumbnails
Contents