Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
damus per praesentes, Quod cum Nos Praelatorum, ac Baronum et regni nostri Procerum sana deliberatione exinde subsecuta, pro bono, vtili, et tranquillo statu Regnicolarum nostrorum , omnes et singulas literas quondam excellentis Principis Domini Ludouici, Dei gratia, Inclyti regis Hungariae, patris et soceri nostri carissimi, sub ipsius secreto sigillo tantummodo, ac Illustrissimarum Principum Dominarum Elisabeth matris , et Mariae Conlhoralis nostrarum charissimarum, reginarum dicti regni Vngariae, felicium recordationum, nec non Nostras , sub ipsarum atque similiter nostris, tam maioribus quam minoribus sigillis, super factis quibusuis, et praesertim possessionariis, confectas et emanatas, quibuscunque personis, dignitate quauis fungentibus, ad lollendum omne dubium, remouendum scandalum, et euitanda mala, atque varia incommoda, quae propter sigillorum ipsarum Dominarum , atque nostrorum deperditionem, ac nostri maioris , videlicet dupplicis, ex causis et rationibus legitimis confractionem multorum iuribus et praesertim possessionariis, vt potuissent derogare, a festo Beati Georgii Martyris, in anno Domini Millesimo quadringentesimo quinto; proxime praeterito, vsque ad annualem eiusdem reuolutionem, sub poena reuocationis, annullationis, et cassationis earumdem (si non producerentur) per nos videndae, et examinandae, et si opus fuisset, sub praesenti moderno nouo nostro authentico dupplici sigillo , confirmandae, et approbandae , nostrae Claritati exhibendas decreuissemus et praesentandas. Tandemque elapso huiusmodi Decreti et Statuti nostri termino, pro examinandis et reuidendis huiusmodi literis, coram nokis productis, per Nosque, cum praescripto nostro