Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Emericus subiunxerat in liunc inodum; Quod licet praefatus Joannes de Bela portionem annotati Con­uentus resignasset, tamen dicta possessio tota Leand empticia esset, ipseque possessione in eadem por­tionem haberet congruentem, ibidem duas literas Capituli Budensis nobis praesentarat; quarum prima, tertio die festi Beati Andreae Apostoli anno Domini Millesimo trecentesimo octagesimo qninto patenter emanata, continnerat: Quomodo strenuus miles, Magister Joannes ac Jacobus et Ladislaus, fi­lii Clementis de Telegd, ab vna, parte vero ex alte­ra, Magister Sebastianus, Literatus, filius Thomae, de Bela, coram ipso capitulo personaliter constitu ­li, idem Magister Joannes, Jacobus et Ladislaus con­fessi extitissent; quod ipsi quandam possessionem ipsorum Leand vocatam in Comitatu Barsiensi iuxta fluuium Garam habitam, cum omnibus vtilitatibus suis ac Ecclesia lapidea in eadeffi, ad honorem san­cti Nicolai Confessoris coristructa, ac aliis vsibus et proprietatibus praefato Magistro Stephano ac Joanni fratri suo vterino et Ladislao filio eiusdem Joannis, haeredibusque eorum, pro mille florenis, vt dixis­sent, plene ab eisdem receptis, et habitis vendidis­sent, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, sub expeditorum cautione, contradictioneque literis in eisdem declaratis. Secunda vero earumdem lite­rarum secundo die festi natiuitatis Beati Joannis Ba­plistae Anno Domini Millesimo, trecentesi­mo nonagesimo quarto priuilegialiter emanata habebat inter caetera, praefatum Stephanum Litera­tum et Joannem , filios Thomae de Bela et Ladis­laum, filium eiusdem Joannis, inter alia, medieta­tem dictae possessionis Leand cum suis vtilitatibus omnibus, praefato Emerico et Blasio filiis Petri ex

Next

/
Thumbnails
Contents