Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
sorore carnali ipsorum, scilicet Stephani et Joannis, propagatis perpetuo iure possidendam dedisse, et contulisse, explicarat. Quibus exhibitis idem Emericus retulerat eo modo: Quod ipse Paulum, fdium et Ladislaum fratrem praefati Joannis de Telegd, in suam expeditionem in praemissis fiendam contrase in praesentiam nostram legitima euocatione mediant e, immediale adducere vellet. Et quia iidem Ladislaus et Paulus in expeditione dicti Emerici euocari debuerant, pro eo , discussionem praemissorum inter praefatos Dominum Praepositum ac Conuentum de Saagh ab vna, nec non praefatum Emericum de Leand, ex allera, ad octauas fesli Beati Georgii Martyris nunc venturas, ad quas ipsi Emerico praefatos Paulum et Ladislaum de Telegd in sui expeditionem serie aliarum literarum nostrarum pro se commisseramus euocari, duxeramus prorogandam. Quia autem praefatus Emericus dicta Judicia tunc nobis et parti aduersae soluere debens, non persoluerat, ideo Octauis in eisdem cum dupplo soluere tenerelur. Et cum praemissa causa inter eosdera , Dominum Ladislaum Praepositum et Conuentum Ecclesiae de Saagh ab vna, item Emericum, fllium Petri, ab alia, ac annotalos Paulum , fdium Joannis, filii Clemenlis, a terlia parte, a termino in termmum currendo ad octauas festi Natiuitalis Beali Joannis Baptistae proxime praeteritas deducta fuisset; dehinc ipsis octauis occurentibus, quia Gregorius Paruus, Procurator dictorum Actorum eosdem super ipsa possessione literalia instrumenta habere et eadem exhibere, dictumque Emericum expedire recitauerat; ideo dictam causamad octauas festi Beati Michaelis Archangeli tunc venturas, prorogandam commiseramus, vt in eisdem octauis praefati expeditores dicta eorum