Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Quinta quoque earumdem praefati Comitis Jacobi de Scepus, hic in Vyssegrad sabbato proximo post festum Omnium Sanctorum Anno Domini Millesimo trecentesimo, septuagesimo quarto edita exprimebat. Quod Joannes dictus Chaszar, in personis Domini Nicolai Praepositi et Conuentus de Saagh, in praesentiam dicti Comitis Jacobi veniendo, personaliter per modum protestationis, eidem significare curasset. Quod, prout idem Nicolaus percepisset, Ma rtinus filius Ladislai Fodor dicti de Leand, auamdam portionem possessionariam , in dicta possessione Leand habitam, venerabili in Christo Patri Domino Thomae, Archiepiscopo Ecclesiae Strigoniensis vendere niteretur, rura tamen dicta portio possessionaria ratione conti^uae comrnetaneitatis et vicinitatis, magis ipsis, quam aliis pertineret, ad emendum. Vnde facta protestatione, praefatum Martinum a venditione, praedictum Archiepiscopum et alios quoslibet a receptione dictae portionis possessionariae prohibuisset. Sexta vero earum, nostra Budae in festo Beati Barnabae Apostoli Anno Domini Millesimo trecentesimo (CD-o)X-o emanata continebat, quod ipse Thomas Praepositus suo et dicti Conr.entus nominibus , praefatum Ladislam , filium Joannis de Boka, et alios quoslibet a detentione dictae possessionis Leand prohibuisset. Quarum literarum exhibitionibus factis, praefalus Dominus Ladislaus Praepositus sibi et dicto Conuentui ex parte Joannis Judicium petiuerat impertiri. Quo percepto praefatus Emericus pro eodem Joanne exurgendo responderat tali modo : Quomodo idem Joannes possessionem in hcc nomine Leand, in vicinitate terrae seu possessionis dictae Ecclesiae Egyhazas Leand vocatae, prout etiam literarum per ipsum praepositum producta-