Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
rum declaratiue h^beret; idemque Joannes praefatae illi possessioni Leand_, in cuius facie Ecclesia constructa haberetur, non contradiceret, ex eo, quia ipsa dictam Ecclesiam de Saagh concerneret; ldem etiam Joannes vellet, vt dicta sua pos>essio Leaud superior a dicta alia possessione Leand Ecclesiastica rectificaretur. In quorum contrarium Praefatus Dominus Praepositus subiunxerat eo modo: Quomodo molendinum in facie eiusdem possessionis decurrens, dictae suae Ecclesiae esset, praefato Emerico hoc obligante; sed inibi alium locum molendini ipsam Ecclesiam concernentem existere, e contra referenle. Ynde quia series annotati priuilegii dicti Domini Stephani Eegis, per praefatum Martinum Banum praedictae Ecclesiae de Saagh, villam Leand et cum hac locum molendini in fluuio Gron deuotas esse explicarat, ordines autem aliarum Literarum per eumdem Ladislaum exhibitarum posses^ionem Egyhazas Leand dictae Ecclesiae de Saagh, aliam autem possessionem Leand superiorem praefati quondam Martini esse et fuisse, ipsamque possessionem praefatae Ecclesiae Leand per eundem Martinum titulo feu lario conseruatam extitisse, specificarant; et huic, vt praescriberetur, ipse Procurator annotati Joannis non obiecerat; ideo quoque praefata possessio Leand, in cuius facie Ecclesia constructa haberetur, cum loco molendini, si ibi essct, praefatae Ecclesiae de Saagh, annotatisque Praeposito et Conuentui restitui, reliqua autem possessio superior Leand, annotato Joanni relinqui: Ideo etiam, si in facie dictae possessionis EgvhazaLeand excepto illo loco, vbi pro nunc molendinum haberetur, alter locus pro molendino aptus esset et existeret, reuideri, eaedem etiam possessiones per modum subscriptum