Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

filio Andreae de Kisthur, homine regio vestrum ho­minem Nicolaum, filium Aladary , ad infrascriptam Inquisilionem et Citationem faciendam pro testimo­nio destinassetis, qui reuersi retulissent, quod lpsi Sabbatho proximo post praedictum festum Omnium Sanctorum in Comitatu Barsiensi simu! procedendo, ab omnibus, quibus decuisset, et speeialiter a vici­nis et commetaneis possessionis Ecclesiae de Saagh, Egyliazos Leand vocatae, talem sciuissent veritalem: Quod Martinus, filius Andreae de Vvfalu, possessio­nariam portionem Ecclesiae de Saagh, Egyhazos Le­and, penes Metas possessionis suae superioris Leand, vocatae adiacentem vsus exlitisset, fructus et vtili­tates eiusdem pro se percipiendo et occupando, eu­ius tunc quarta praeteriisset reuolutio annualis; in singulis itaque annis praefatus Martinus annotato Prae­posito Ecclesiae de Saagh et suo Conuentui tres mar­cas denariorum per decem pensas compu­tando de saepefata possessione Ecclesiae, penes me­tas possessionis praedictae superioris Leand, eius­dem Martini adiacen. soluere debuisset. Qui quidem Martinus praemissam solutionem facere non curasset, sed sua propria potentia dictam possessionem Egy­hazos Le^nd dictae Ecclesiae de Saagh possedisset. Propter quod ipse Praepositus et suus conuentus plus­quam sedecim marcarum damna perpessi extitissent; factaque ipsa Inquisitione praefatum Martinum , fili­um Andreae, in possessione sua superiori Leand contra annotatum Praepositum ad dictas octauas festi Beali Andreae Apostoli regiam in pi aesentiam cita­uissent, ad quam idem Martinus legitime expecta­lus, in praesentiam Comitis Nicolai de Szeecli non venisset neque misisset, sed se mediantibus dictis Literis Judicialibus in Judiciis aggrauari permisisset.

Next

/
Thumbnails
Contents