Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Millesimo Trecentesimo septuagesimo emanatae declararunt: Quod vos receptis Literis amicabilibus Domini regis pro fratre Gregorio Praeposito de Saagh emanatis , cum Simone de Mere, homine regio , Nicolaum filium Aladarii, vestrum hominem pro testimonio transmisissetis, qui demum ad vos reuersi retulissent: Quod ipsi in vigilia 'esti Inuentionis Sanctae Crucis tunc praeteriti ad possessionem Leand accessissent, vbi quia Martinum, filium Andreae reperire non valuissent; ideo Jobbagyonibus eiusdem retulissent: vt ip^i ad repetendum pretium, in quo pretio possessionariam portionem dictae Ecclesiae de Saagh, in eadem possessione Leand habitam, a quarta reuolulione annuali vel circa possedissent, legitime accessissent, quibus auditis iidem Jobagyones ad praemissa respondere renuissent, ipsi vero eundem Martinum ab vlteriori vsu et perceptitione vtilitatum dictae possessionis Leand, injquantum ipsa possessio dictam Ecclesiam de Saagh contingeret, prohibuissent. Factaque ipsa prohibitione ad restitutionem dicti pretii praefatum Martinum Contra dictum GregoriunTPraepositum Ecclesiae de Saagh ad dictas Quindenasfesti Penthecosles regiam in praesentiam citassent; ad quasidem Martinus, filius Andreae legitime exspectatus praesentiam ipsius Nicolai de Szeech non venisset, neque misisset, sed se in Judicio aggrauari permisisset. Aliae vero duae, vna similiter vestra feria tertia proxima post festum omnium Sanctorum , et alia quondam Comitis Nicolai de Szeech in dicta Visegrad vigesimo quinto die Octauarum festi Beati Andreae Apostoli, ambae in eodem Anno Domini Millesimo Trecentesimo septuagesimo confectae, explicarat: Quod cum vos receptis literis amicabilibus pro dicto Gregorio Praeposito emanatis, cum Paulo