Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
locis personaliter resideret, et ad residendum in eisdem Ecclesiis , siue locis minime teneretur, nec ad id a quoquam inuitus valeret coarctari Prouiso, quod Praepositura et alia beneficia huiusmodi debitis interim non fraudarentur obsequiis et animarum cura in eis, quibus illa immineret, nullatenus negligeretur, sed per bonos et sufficientes Vicarios, quibus de Praepositurae et beneficiorum huiusmodi prouentibus necessaria congrue ministrarentur, diligenter exerceretur et deseruiretur ita laudabiliter in diuinis. Quo circa discrecioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel vnus vestrum per vos vel alium, seu alios eidem Georgio, vel Procuratori suo eius nomine faciatis auctoritate nostra praedictos fructus, reditus et prouentus iuxta huiusmodi concessionis tenorem integre ministrare; non permittentes eum per eosdem Episcopum, Ordinarios et Capitula, seu quosliqet alios ad residendum m eisdem Ecclesiis, siue Iocis compelli, vel alias contra huiusmodi nostrae concessionis formam quomodolibet molestari. Non obstantibus omnibus supra dictis; seu si eisdem Episcopo , ordinariis, et Capitulis, vel quibusuis aliis communiter vel diuisim a praefata Sede sit indultum, quoa interdicere, excommunicare non possint, per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem; contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Datum Cremonae III. Idus Ianuarii Pontificatus nostri anno IV-o. C f B. de Moth. Apud Wagner An. Scepus. P. Hf- p. 47—4S.