Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

CCXXXIIJ. Idim loannes eidem Ceorgio de Kesmark alium impertitur fauorem. A. 1414. Ioannes Episcopus Seruus Seruorum Dei, Di­lecto filio Georgio de Kesemark, Praeposito Ecclesiae Sancti Adalberti Jaurinensis , Salutem et Apostoli­cam benedictionem. Sincerae deuotionis aflectus, quem ad nos et Romanam geris Ecclesiam promere­tur, \t votis tuis fauorabiliter annuamus, illis prae­sertim, per quae, sicut pie desideras, diuinis offi­ciis intentus existas, ut spiritualis salutis tibi proue­niat incremenlum. Hinc est, quod nos tuis deuotis precibus inclinati, Yt Missam, anlequam illucescat dies, circa tamen diurnam lucem, cum qualitas ne­gociorum pro tempore ingruentium, id exegerit, liceat tibi per te, aut proprium vel alium Sacerdo­tem, idoneum , facere celebrari. Ita, quod id tibi, nec Sacerdoti taliler celebranti, ad culpam valeat imputari, deuotioni tuae, auctoritate praesentium, de speciali gratia indulgemus. Prouiso, quod parce huismodi concessione vtaris, quia cum in altaris of­ficio immoletur Dominus noster Dei filius Jesus Chri­stus, qui candor est lucis aeternae, congruit haec non noctis tenebris, fieri, sed in luce. NuIIi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae con­cessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indi­gnationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Da­tum Cremonae III. Idus Januarii, Pontificatus nostri Anno IV-o. „B. de Moth." Idem I. c. p. 48.

Next

/
Thumbnails
Contents