Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Viridi Campo Strigoniensis , ac Sancli Mar­tini Posoniensis, Strigoniensis Dioecesis Ecclesia­rum Praepositis, Salutem et Apostolicain benediclio­nem. Vitae ac morum honestas, ali;ique laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Georgius de Kesmark, Praeposi­tus Ecclesiae Sancti Adalberti Iaurinensis, fide di­gno commendatur testimonio, nos inducunt, vt ea sibi honorabiliter concedamus, quae suis commodi­tatibus fore conspicimus oportuna. Praefato igitur Georgio motu proprio, non ad ipsius vel alterius pro eo nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, auctoi itate aliarum litterarum nostrarum indulsimus, vt charissimi in Christo filii nostri, Sigismundi, in Romanorum re­gem electi, ac Hungariae Regis illustris obsequiis, aut literarum studio, vbi illud vigeret generale , in­sistendo, seu in Romana Curia , vel aliquo benefi­ciorum, suorum Ecclesiasticorum residendo, fru­ctus, reditus et prouentus Praepositurae praedictae Ecelesiae, quam obtinere dignoscitur, et omnium aliorum beneficiorum ecclesiasticorum suorum cum cura et sine cura, quae nunc in quibusuis Ecclesiis seu locis obtinet, et in futurum oblinebit, etiam si beneficia ipsa canonicatus, et praebendae, ac di­gnitates personatus, seu officia cum cura vel sine cura in Metropolitanis, vel Cathedralibus aut colle­giatis Ecclesiis, et dignitates ipsae in Metropolitanis, et Cathedralibus maiores post Pontificales, aut in collegiatis Eccl«siis huiusmodi principales forent, et ad eas consueuissent per electionem assumi, cum ea integritate, quoad viueret, libere percipere va­leret, quotidianis distnbutionibus diintaxat exceptis, cum qua illos perciperet, si in eisdem Ecclesiis siue

Next

/
Thumbnails
Contents