Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Moyse, Georgio, Joanne, Stephano et Lazaro eo­rumque haeredibus et posteritatibus vniuersis rite fa­ctis, confectas, etemanatas, tenorum subsequenti­um. Supplicans exinde idem Mojses suo ac nomini­bus, quibus supra, nostro cuimini prece subiectiua, vt easdem ratas, gratas, et acceptas habendo, no­slrisque literis priuilegialibus, sub moderno nouo nostro maiori authentico sigiilo emanandis ver­botenus inseri faciendo, pro ipsis, eorumque hae­redibus et posteritatibus vniuersis innouantes perpe­tuo valituras confirmare, ipsisque ac eorum haere­dibus praelactas portiones possessionarias, et quae­libet iura possessionaria antefati Stephani, non ob­stante , quod iidem ad contenta praeatlactarum lite­rarum praeceptoriarum, sub ipso priori minori se­creto sigillo nostro emanatarum, a praefato Domino Archiepiscopo, protunc datas literas Noslras dona­tionales sub memorato nostro priori maiori sigillo extradi, et emanare facere non procurassent, denuo et ex nouo, nouaeque donationis nostrae litulo per­petuo dare et conferre dignaremur; quarum vnius, videlicet ipsius nostrae patcntis Literae tenor talis est: Sigismundus (V. ad an. 1396. supra.) Al­terius vero, vt puta, annotati Capituli Ecclesiae Agri­ensis, literae clause emanatae, nobisque rescri­ptionalis , continentia verbalis dignoscitur fore talis: Exmo Prin. D. Sigisnumdo etc. Capitulum Ec­clesiae Agriensis (V. itidem ad an. 1396.) Nos igitur humillimis et deuotis ipsius Mojsis, fdii Domi­nici, supplicationibus per ipsum suo, ac nominibus quibus supra', nostrae subiectiue oblatis Maiestati, regia benignitate exauditis, et clementer adnaissis, praefatas binas Literas, nostras videlicet patentes et annotati Capituli Ecclesiae Agriensis clause emana-

Next

/
Thumbnails
Contents