Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
tuli, et Egidius de Kuaczy procurator dictarum Do minarum Sanctimonialium de dicta Buda, cum Procuratoriis literis earumdem Dominarum, — -— di^ cta et attestationes teslium in ipsa causa hinc inde — —— literas et alia iura, cau •«m ipsam concernentia, videlicet dictus Dominus Egidius pro parte praenotatorum Dominorum de Capitulo Budensi vnum priuilegium quondam recolendae memoriae, Domini Ludouici, Begis Hungariae, de anno Domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, secundo die mensis Septembris, regni autem sui quarto decimo emanatas, quasdam permutationes inter ipsum Dominum, et praefatos Dominos de Capitulo, de certarum possessionum et terrarum et aliarum haereditalum dominiis et proprietatibus factis^ in quibus inter caetera dicta tetus Buda continetur et terra, super qua agitur, includitur, vbi dictus Hex dominium ac ius decimandi ipsis Dominis de Capitulo videtur, vt debuit, reseruasse; Praefatus vero Egidius ex aduerso in eodem iudicio BuIIas Domini Joannis Papae XXII. Innocentii VI. Bonifacii VIIL ac indultum sanctae memoriae Domini Gregorii Papae — — Pontificatus sui anno tertio octauo calendas Augusti emanatum, quo inter caetera continetur, quatenus ipsae SanCtimoniales de possessioonibus suis, quas propriis sumptibus excolunt, vel in posterum excolent, decimas alicui vel aliquibus persoluere non teneantur, nec ad id a quoquam possint compelli — — — concilio et aliis obstantibus quibuscunque. Et demum etiam alia moderni Domini nostri Joannis Papae XXlII. ac vnam literam dicti Domini Sigismundi regis , hinc inde produxerant, et vlterioribus probationibus et productionibus renunciabant. Quibus omnibus circa acta dictae — —