Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

regestratis, decretis quoque copiis hine et inde hu­iusmndi productorum, causam eandem ad dicendum contra ipsa producta verbo vel scriptis ad quintam decimam diem praenotati termini duxeramus proro­gandam. Quo instante termino, comparentibusque coram nobis in iudicio — — — Procuratore Do­minorum de Capitulo praedictorum, nec non Geor­gio Judice et officiali praedictarum Dominarum San­ctimonialium, cum sufficientibus procurationum man­datis, praefatus Georgius certum priuilegium Comi­ti Jacobi de Scepus, Judicis Curiae praefati quon­dam Domini Ludouici regis Hungariae, Budae in fe­sto Sancti Barnabae Apostoli de anno Domini M-o CD.XIII. emanatas, continentes, quod Domina EIs vocata, filia Jeslini» dicti Keuhordo, hospitis de Vetero Buda, quamdam domum eiusdem, cum eius pertinentiis et terris arabilibus, , in territorio Do­minorum de Capitulo Veteris Bud. adiacentibus, cu­idam religiosae sorori, Kingae vocatae, filiae Incly­ti Principis Ducis Opuliensis, in dicto claustro genti, pretio vendidisset; per quod priuilegium ni­tebantur praedictae Dominae Sorores Sanctimonia­les terram illam, de qua agitur, fuisse dictarum Do­minarum propriam. Ad prius producta, licet prius, vt praefertur, vlteriori productioni renunciassent, cum grauamine tamen sedis nostrae consueto produ­xerant. Cuius priuilegii copia dictis Dominis de Ca­pilulo Budensi decrela ad dicendum et allegandum contra contenta in eodem, per eosdem de Capitulo, causam ipsam ad octauam diem eiusdem termini pro­rogaueramus. Illo etenim die et termino occur­rente, cum dictae partes coram nobis legitime comparuissent, et quam plura hinc inde verbo super dicto priuilegio allegassent, causam ipsam de earura-

Next

/
Thumbnails
Contents