Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

nam nostris temporibus coelitus infundalur liaec gra­tia) per prouidam reintegrationem reducatur et lueis coelestis illuminatione, quae det lumen m reuelatio­nem gentium, inueniatur prouisio et eius approba­tione concilii roboretur, per cuius salutiferam exe­cutionem virtus Altissimi fugatis erroribus, robora­ta iide, ad tramitem veritatis seductis errantibus, reintegrata eiusdem fidei vnitate , exstirpatis vitiis, virtutibusque plantatis, correctis excessibus, mori­bus reformatis , repressis opressionibus, libertate so­lida, stabilitate munita, recuperatis deperditis, ct eiusdem Ecclesiae statu prospero recuperato , occu­pata restituat, vastata restauret, et restaurata con­seruet, viamque reperiat idem Tpse, qui nouit, et facultatem tribuat ipse, qui potest. Vt sic in prae­missisiuxta intensum animi nostri desiderium submi­nistretur salubriter, quod idem verus eiusdem vni­uersalis Sponsus Ecclesiae ipsam dilectam suam pur­gatam maculis, ornatam virtutum monilibus, ac spe­ciosam vnam semper liabeat cum vnico Sponso vero, et formosam, quam in ddecta tabernacula sua virtu­tum bonus pastor, qui animam suam pro suis oui­bus posuit, non habentem maculam neque rugam, in vestitu de aurato, circumdata varietate, introdu­cat ad sui nominis laudem et gloriam, animarum pro­fectum, robur fidei, Sanctae Matris et vuiuersalis Ecclesiae exaltationem, ac pacein plebis Christianae, etc. Laudae. A, 1413. Apud Von der Hardt 1. c. p. 7. CLXXXIX. Itlem Sigismundus etiam Gregorium XII. Pontificatum vsurpantcm, ad Concilii indicti locum et tempus inuitat, dato saluo c.on­ductu. A. 1413. Sigismundus etc. Maximo desiderio iam dudum

Next

/
Thumbnails
Contents