Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
tenebamur, vt diem messis videre possemus vnicam Cliristi Sponsum Ecclesiam Calliolicam, debile reformatam. Postea vero, cum ad imperialia, gubernacida sumus assumpti, id quod erat nobis in desiderio, transiuit in praeceptum; cum teneamur Ecclesiam per imperiale officium tueri, cuius etiam Canones Sanctorum Patrum nos appellant Aduocatum et defensorem. Itaque summo studio curauimus, nequid negligentiae in re hac possit nobis apud Deum, vel homines imputari. Et ob hanc rem per literas et nuncios institimus apud sanclissimum Dominum nostrum Papam, Joannem XXIII. pro conuocatione generalis concilii loco habili et tempore congruo facienda. Qui nostris volis annuens, misit ad nos reuerendissimos in Christo Palres, Antonium tituli sanctae Caeciliae Presbiterum et Franciscum Sanctorum Cosmae et Damiani Diaconum, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et Nobilem virum Manuelem Chrjsoloram , Militem Constantinopolitanum , tradita eisdem in praedictis plena potestate. Ipsis vero ad nos peruenientibus post multa nobiscum habita superhis consilia, tandem nos cum eisdem pro loco Concilii elegimus ciuilatem Constantiae , Prouinciae Moguntinensis. Quem Iocum nos eisdem nominauimus tanquam idoneum, tutum et communem omnibus nationibus ad concilium venturis, et in quo poterimus secundum nostrum imperiale officium tueri omnes cuiuscunque stalus ad concilium venturos in plena libertate. Et insuper nos cum praedietis Legatis el Nuntiis ad initiandum Concilium assignauimus tempus vnius anni, incipiendo die prima mensis Nouembris nunc instantis. Si ergo facere vultis, quantum in vobis est, vt Ecclesia Dei possit esse debite reformala, modum habetis in veniendo, ad praemis-