Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
ex deuario diurno et labore conuenimus, mrefragabiliter operemur in extirpandis vitiorum spinis, et peccatorum tribulis, quae superfieiem eius obumbrasse videntur, nec uon plantandis virtutum germinibus, in quibus Dominus deleetatur, tolis alfectibus intendendo illustrare. lllustrem itaque Serenitatem Yestram ex imperiali oflicio ad tam suaue et dulcissimum conuiuium fraterne et charitiue inuitamus , et requirimus, et hortamur in Domino, vt pro religione Cathoiica, quam Deo debetis, ad cuius diuinae religionis exaltationem etstatum institutum est praemissum concilium, velitis in praefato concilio , tempore praescripto, si commode potestis, per vos, vel si commoditas personalis non patitur saltem per veslros solemnes Ambassiatores, interesse; atque cum efifectu disponere et curare, vt Praelati, Doctores, Magistri, et viri Ecclesiastici, religiosi et saeculares qui sunt in vestro regno et territorio veniant ad liuiusmodi concilium tempore constituto, vbi, dum tantorum llegum, Praesulum et Principum, quos vnitas lidei orthodoxae connectit, fuerit honorabili congregatione Concilium ipsum et comitiua suirultum, ac in eius nomine, cuius Spiritus, vbi vult, spirat, collecta Ecclesia post reparationem, ordinationem, reformationem et stabilitatem sacro sanctae Matris et vniuersalis Ecclesiae, ac pacem et quietem populi christiani, sicut casti consilii seminator Altissimus infusionem gratiae suae, administrabit, agetur communi consilio etiam de sedando velustissimo antiqua, et antiquata peste dissidio, quo vniuersalis Ecclesiae vnitatem orientalis seu Graecorum dissensio Jamentabiliter secuit, vt in domum Domini indiuiduam sponsae vnicae, in vnitate orthodoxae coIJectionis et intemeratae fidei puritate (vti-