Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
^ecundum cursum eiusdem aluei aliquantulum ad dextram aliquando, aliquando ad sinistram magis diuertendo, continuo tamen iuxta eundem alueum Kaluaser euntes, ad locum A 7bi aqua de fluuio Nitra ad dictum Alueum Kaluaser exiret, plures et diuersas arbores pro euidentioribus signis metalibus, cruce consignassent; non tamen illas arbores, sed ipsum alueum Kalvaser ad modum et cursum quidem pro metis dictis partibus deputassent, ne tamen aliqua partium dictas arbores ex vtraque parte ipsius aluei cruce signatas succidere deberent, iisdem partibus prohibuissent. Et sic in loco praedicto dictarum metarum cursus finiuissent. Illo tamen per praefatos hominem Archiepiscopalem, et nostrum testimonium expresso: Quod praefati Dominus Archiepiscopus ac nobiles de dicta Sarlo coram eis uoluissent, vt si quae partium futuris temporibus, antiquas literas et efficacia iura super reambulatione metarum dictarum villarum inuenirent, extunc praemissae distinctiones et signa metalia neutri partium praeiudicare valeant, sed secundum vigorem huiusmodi antiquarum literarum quaelibet partium iura sua prosequi possit. In cuius rei memoriam, firmitalemque perpetuam praesentes literas nostras priuilegiales appensione sigilli nostri authentici munimine roboratas duximus concedendas. Datum vndecimo die reambulationis et metarum erectionis ac totius exsecutionis praedictarum anno D. Millesimo quadringentcsimo primo." E transumpto Capituli Nitrien. an»1557i emanatis. E. MSS. Heuenesi sub BB. p. 211. sqq.