Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
f 70 ] 1 Capitulum Budense Dominam Annam , Stephani Palatini rehctam , domum suam in castro Budensi Monasterio Monialium de Buda Veteri legasse, attestatur. A. 140 J. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam liabituris, Capitulum Ecclesiae Budensis, salutem in salutis largitore. Ad yniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod nobilis Domina, Anna vocata, relicta quondam Magnifici Domini Stephani, filii Laczk, Palatini, coram nobis personaliter constituta, proposuit ac sponte ac vltima sua voluntate confessa extitit in hunc modum viua voce : Quod licet ad quorumlibet statutorum omni honore impensa per ipsam beneficia saluti suae crederet fore proficua; pro ea tamen, quae ob reuerentiam Virginis gloriosae faceret, peccatorum suorum remissionem, et etiam retributionis gaudia, prosequi sine dubio speraret patria in coelesti, cupiensque toto mentis suae conamine sui fixi cordis acie coelestem in Jerusalem, vbi uirtutum regina inter omnem gregem cum Rege supremo super Angelorum Hianarchia triumphat coronata , cum gemitibus et suspiriis internae mentis suae anhelare ; ecclesiaeque militanti quae nos in Christo regenerauit , suae intentionis fuisset a gradibus Adolescentiae semperpie, sincere, deuoteque famulari; ob spem potissime et specialem deuotionem , quam ad ipsam Beatam Y irgi— nem habuisset, et haberet, cuius proprium instanter nedum in terris, verum etiam in coelesti atrio speraret consortium, qviandam domum suam in Castro Budensi, in vicinitatibus domorum olim Magi*t ri Stephani, P h i s i c i D o m i n i R. e g i s , et