Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Accesserunt. CCCLXXIX. Sigismundus Rtx Hungariae monetarios suos a solutionibus et eollectis pendendis immufies, et Comitum monetariorum iudicatui obnoxios declarat. A. 1401. Sigismundus Dei gratia Rex Hungarie, Dalmatiae Croatiae etc. Marchioque Brandenburg. Fidelibus suis vniuersis et singulis Comitatuum , status, gradus et conditionis, praeeminentiae hominibus, signanter iudicibus et ciuibus quarumlibet ciuitatum in quibus monetae nostrae cuduntur, salutem et gratiam. Pro parte Vniuersitatis fidelium Monetariorum nostrorum Nostrae datur Maiestati intelligi; quod licet ipsi a solutionibus taxarum et quarumlibet sol^itionum, demptis solummodo collectis et censibus de hereditatibus ipsorum, more et ad instar haereditatum aiiorum conciuium administrandis, exempti sint, liberi et absoluti, insuper quod ipsorum nullus regni nostri Judicum, praeterquam Maiestas nostra, aut Comites Monetarum nostrorum, pro tempore constituti, ipsos iudicare debeat, neque possit, prout superinde Literas demonstrarunt se habere efficaces, tamen vos in taxis et aliis solutionibus , super eos quoquo modo impositis aut imponendis, ipsos Monetarios nostros connumerando, ab ipsis huiusmodi taxas et solutiones petere, et recipere, ipsosque iudicare et vestro adstare iudicatui niteremini, etvehtis: Vnde cum vos eosdem nostros monetarios contra huiusmodi eorum libertates impedire