Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

non volumus, neque quomodolibot aggrauare, igitur Fidelitati Yestrae, et cudibet Vestrum firmissime praecipimus, regioque sub edicto omnino volenles, quatenus a praefatis monetariis nostris nullas taxas, aut alias solutiones super eos quomodolibet impo­nendes petere, postulare et exigere, ac recipere praesumatis, sed ipsos ac eosdem iuxta praemissam eorum libertatem liberos et exemptos penitus rela­xando , de liereditatibus tamen ipsorum collectas consuetas et census congruos, sicut alii conciues ve­stri licite soluere et administrare debeant et tenean­tur ; de quibus ipsos excipere nolumus , neque sup­portare. Siqui enim vestrum contra eosdem Mone­tarios nostros, aut aliquem ipsorum quidquid actio­nis vel causae haberet, aut habuerint, hi iidem co­ram Maiestate nostra aut Comitibus Monetariorum nostrorum iudicium consequantur iuxta libertatem Monetariorum nostrorum praefatorum. Ex parte quorum per Nos, aut dictos Comites nostros cuili­bet querulanti moti iuris, iustitiae exhibebitur com­plementum. Secus igitur in praemissis sub obtentu gratiae nostrae nullatenus facturi. Praesentes insu­per post lecturam seinper iubemus reddi praesentan­ti. Datum Tyrnauiae in festo Beati Antonii Confes­soris. Anno Domini MCCCCI-o. Ex Archiuo Ciuitatis Cremnicz. CCCLXXX. Idem Sigismundus consensum suum pro Nicolao Gjepes in Kis Manya tribuit. An. 1401. Communicauit Franciscus Csergheo. CCCLXXXI. Conuentus S. Beuedicti de iuxta Gron executio-

Next

/
Thumbnails
Contents