Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

haereditario in stabiiitate fidei et obsequiorum gra­ta constantia probaverat perdurasse. Hinc est, quod Nos attendentes finem consumationemque virtutum, perseverantiam, quam per fidelem nostrum Jacobum Bonauentura familiarem nostrum dilectum, in eius obsequiis magna sinceritate nobis exhibitam habun­danter experti sumus, et experimur assidue, pro multiplicibus eius meritis, tali hac vice benevolentia duximus remunerandum, quia scilicet Turrim sitam in littore Danubii sub Monte Castri nostri Posoni­ensis, ab olim, et vsque tunc ad Pelisiense Mona­sterium pertinentem, quam ex causa melioris haben­dae custodiae ab accessu Civitatis et Castri per Nos occupando pro Nobis accepimus, triginta dumpta­xat florenis auri in reditus annuos perpetuos ob re­compensam dicto Monasterio deputatis, memorato Jacobo Bonauentura, et filio suo Caspar, nec non haeredibus et successoribus eorum, animo delibe­rato, et ex certa Nostra scientia, cum domunculis et areis eidem turri annexis, et contiguis, ad ipsam turrem dumplaxat spectantibus, cum aliis suis per­tinentiis, salua tamen tertia parte tributi, quae ipsumMonasterium ab antiquo concernit, donandam et conferendam duximus, ipsamque pleno iure ha­bendi, tenendi, possidendi haereditarie ob prae­missa seruitiorum merita Nobis tam fideliter, quam constanter exhibita, et inantea diligentia simili ex­hibenda, tenore praesentium gratiose conferimus, et donamrs, ita tamen, vt ipsa turris per praefatos Jacobum et Caspar, ac haeredes et successores eo­rum, omni tempore ac praesertim turbata pace, ta­H fulciatur custodia, quatenus praefatum Castrum ^ostrum et Ciuitas abinde periculum in nostrum et ^legni nostri scandalum non formident. Insuper vo-

Next

/
Thumbnails
Contents