Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
lumus, ut hoc de beneuolentia et fauore dictorum nostrorum fidelium Jacobi et Caspar, ac haeredum et Successorum ipsorum consistat, quod Collector tributi dicto Monasterio debiti, in aliqua casarum praedictae Turris, ad colligendum tributum huiusmodi locum utique habeat congruentem. Mandamus igitur vniuersis et singulis Nostris , et Reghi Nostri fidelibus, ne quis contra praesentia et contenta in eis contrarium faciat vel atemptet sub poena mandati Regii transgressoribus infligenda. Ipsa quoque praesentia intellecta sana semper reddi volumus praesentanti quae praenominatis Jacobo , Caspari, et ipsorum haeredibus, sub minore Sigillo Nostro, quo pro tunc comuniter usi fuimus in praemissorum robur, et euidentiam duximus concedenda. Datum Posonii vltimo die Anni Domini Millesimi quadringentesimi Primi. L. S. pendentis. In membrana communicauit G. Gjurikovics. XIII. Mandatum Sigismundi Regis a. 1401. et 1402. vniuersis Regnicolis sonans , de non exigendo a C.uibus Posoniensibus Tributo. Ad contenta aliar. Lrar. Regalium. Sigismundus Dei Gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. fidelibus suis vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus et quibuscunque aliis cuiusuis conditionis hominibus tributa tam in terris, quam super aquis vbique intra ambitum Regni Nostri habentibus et tenentibus, Nostrisque et eorundem tributariis in Buda et Thata, et signanter Capitulo Albensi, et Castellano de Komaron salutem et gratiam. In personis fidelium Ciuium Nostrorum