Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

alias et praesertim tempore , quo Serenissimus Prin­ceps Dominus noster naturalis, Dominus Sigismun­dus rex Hungariae, in discrimen captiuitatis inci­derat, nos neeessitatis incommodo vrgente ex eo potissime, quia genlibus armigeris, cum quibus tunc Deo posperante in virtute valida et manu potenti — — — regni Sclauoniae subintrantes, et proceres regni eiustiem adeo gubernantes, vt eosdem non permiserimus excidere a tramite debitae ipsi Domi­no nostro fidelitatis, largiri stipendia solita, nobis, dum propriis negabalur posse facultalibus , necesse erat, ne coeptum indecisum deperisset, et error peior succreuisset priore^ manum oportebat mit­tere ad aliena, feceramus occupare a fratribus no­stris in Christo Charissimis , Dominis Canonicis, et Capitulo Ecclesiae nostrae Zagrabiensis eeclesiasti­cas decimas ipsorum de monte Dauiduocz appellatas, quae in integrum ipsorum Canonicorum et Capituli ac quartariorum ipsorum prefuissent, et ad ipsos, ac mensam ipsorum Capitularem ab antiquo pertinu­issent pleno iure, et in quarum decimarum posses­sione iure percipiendi, tam tempore nostrae prae­sidentiae, quam aliornm Episcopor. nostrorum prae­cessorum fuissent pacifica et quieta, saluis supradi­cta per nos facta occupatione, et alias temporibus disturbiorum in regnis Hungariae et Slauoniae sub­ortorum, per Reuerendum Patrem Dominum Joan­nem Episcopum — — alias Bohemum felicis re­cordationis nostrum praedecessorem modo simili, facta earumdem decimarum pro se ipso vsurpatio­ne : quas tandem vna cum terra Bakongapolia vo­cata, habita iuxta possessionem nostrae Ecclesiae Chicheria appellatam, et alias penes Zawam Struga nuncupata, ipso Domino Joanne prius per ipsos

Next

/
Thumbnails
Contents