Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Canonicos super eisdem et aliis terris in Curiam Ro­manam personaliter euocaio, se proborum et ido­neorum \irorum compositione arbitratiue, sub cer­tis obligationibus submittere euincerant, prout haec omnia in ipsorum litteralibus instrumentis nobis plu­ries per ipsos expositis, clare vidimus continerij re­uoluentes nihilominus crebro et crebrius in nostri coi dis penetralibus, quanta animaduersione diuina sit ferienda rapina; cum euangelicum diuitem non ob rapinae alicuius illationem, sed ob propriorum non largitionem, gehennae crucitatib. deputauit ae­ternis. Horum igitur consideratione edocti ad statum nostrae conscientiae, ne legalibus comperiamur contra venisse mandatis ; volentes quoque per nos commis­sa in viam reduccre aequitalis; vniuersas et singulas decimas de monte Dauidoucz, appellatas, ipsis Ca­nonicis et Capit. ac medietatem decimarum Conchae vici Latinoruin, ipsi et quartariis eorumdem, vna cum terris praedictis Bakongapolia, Zthruoga , vo­citatis, prout et quemadmodLim ad ipsos ab anti­quo pertinent, tam de iure qLiam de facto, ipsis et ip­sorum ministris Capitularibus duximus remittendos, restituendas; immo remittimus, restituimus, rela­xamus, et reiteranms pleno mre, harLirn nostrarum vigore et testimonio litterarum. Quocirca vobis vni­uersis nostris decimatoribus, factoribLis, admini­stratoribus, officialibus, et quibLisuis aliis homini­bus, firmis dannis in mandatis, quatenus amodo et deinceps ipsos Dominos fratres nostros in Christo Charissimos, Canonicos vniuersos, et Capitulum, et ipsorum decimatores, factores, administratores, of— ficiales, per ipsos quoad ipsarum decimarum reinte­grationem perceptionis, et integralem leuationem, et administrationem coustitutos et deputatos, mini-

Next

/
Thumbnails
Contents