Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Priuilegium Sigismundi Regis 1405. Ciuitati Posoniensi super Jit dicatu in Servitores Praep. et Capituli Posoniensis delinquentes, et ad eorum domos confugientes animadvertendi, eos exinde eximendi, capiendique elargitum. R-o Nicolai filii Lucae Vice Tavern. Ilegal. Magistr. Nos Sigismundus Dei gratia IIex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Marchio Brandenhurgen. Sacri Romani Imperii Vicarius generalis , et regni Bohemiae Gubernator, memoriae commendamus significantes praesentium serie, quibus expedit vniuersis, quod accedentes Nostrae Maiestatis in praesentiam fideles nostri dilecti Prouidi ViriUJricus dictus Rwenwarder Judex et Conradus Notarius Ciuitatis nostrae Posoniensis in ipsorum et totius Communitatis Ciuium et Hospitum nostrorum de eadem personis, nobis querulose detegere curarunt: quomodo saepe et saepius in ipsa Ciuitate nostra et eius tenutis, et super Territorio eiusdem inter familiares populos, et Jobbagiones Praepositi, Canonicorum et Capituli Ecclesiae Sancti Martini alias S. Saluatoris de eadem, sexus vtriusque et nonnullos alios homines tam mares quam foeminas nonnullae intricatiowes, rixae, brigae, spolia, hominum interemtiones, mutilationes, et quam plurima mala opera patrarentur, nonnullaque debita, pacta et contractus inter ipsos et Ciues seu Hospites de eadem ac alios homines Jurisdictioni dictae Ciuitatis subiectos contraherentur, quorum causas pro tempore emergentes ipsi Praepositi Canonici et Capitulum per JudiCem et Juratos Ciues nequaquam corrigere, vel iudicare permitterent, asserentes, tales homines et