Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

ipsorum Causas tantummodo eorum iudicio fore re­seruatas, superaddentes nihilominus, quod dum quispiam malefactor ad Domos ipsorum Praep. Ca­nonicorum et Capituli post commissum deliclum re­cursum habuerit, ab ipsis Domibus nequaquam ex­cipi et iudicio Seculari praesentari debeat nec tene­atur; quod vtique redundare videtur in praeiudici­um et detrimentum dictae nostrae Ciuiiatis et eius Judicii valde grande. Nos itaque qui cuiusuis inr­demnitatibus Regnicolarum nostrorum, et praecipue Ciuitatum et Incolarum earumdem ex suscepto No­stri Regii Regiminis Olficio occurrere debemus et salubriter obuiare, — maxime considerantes, vt quantumcunque ipsa nostra Ciuilas in suis Juribus vigilantius conseruatur, tanto multo magis nobis ac­crescant commodaet incrementa. Proiude nos Prae­dictorum Ulrici et Conradi, quibus supra nominibus, Supplicationibus pie inclinati, maturo desuperPrae­latorum et Baronum nostrorum liabito consilio sta­tuimus, et sanximus firmiter observandum, ut dum et quandocunque liuiusmodi Iiomines, familiares, et Jobbagiones cuiuscunque conditionis, sexus, vel praelieminentiae fuerint, etsi Praedictorum Praepo­siti, Canonicorum et Capituli pro tempore existen­tium exstiterint, tam in dicta Civitate, quam in eius Distrietu, Tenutis et Territoriis male agentes , et permissa committentes, nullus omnino liominum, praeterquam Judex et Jurati Cives dictae Civitatis pro tempore existentes super eorum demeritis cor­rigendi, — et per condignas poenas prout eorum excessus et demerita se extenderint, castigandi et puniendi, dictosque Malefactores, siqui pro tempo­re ad domos diclorum Dominorum Praeposit. et Ca­pituli refugii causa recursum habuerint ab eisdem

Next

/
Thumbnails
Contents