Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

missa per ipsum Dominum Abbatem exhiberi as­sumpta literalia instrumenta exhibenda postulauit per eundem. Quo percepto idem Dominus Abbas pro praemissis per ipsum exhibere assumptis litera­rum instrumentis, quasdam tres literas priuilegia­les, duas videlicet Ciuitatis Posoniensis post natiui­tatem Christi a*nno eiusdem MCCCLXXVIlI. in fe­sto Omnium Sanctorum vno scilieet et eodem ter­mino emanatas et confectas, in vulgari teutonico idiomate scriptas, per nosque in Judicio coram no­bis, praelatisque et Baronibus ac Proceribus regni ac partibus praedictis praesentibus per fidelein et peritum interpretem verbotenus exponi factas; tertiam vero Capituli P o s o n i e n s i s, no­bis curauit exhibeVi, quarum vna praemissarum di­ctae Ciuitatis literarum declarabat, quod JNicolaus, lilius Jacobi, quondam Judicis Posoniensis, confes­sus fuisset se et suos heredes soluere teneri religioso viro Domino Henrico Abbati et consequenter con­uentui de Pilisio quadringentos Auri florenos, bene ponderatos, et ad id quadringentos florenos per cen­tum denarios, pro quibus cum bona voluntate he­redum suorum pro pignore obligasset domum suam cum antiqua turri, cum anteriori et posteriori par­te, in dicto Posonio iuxta forum et aciem in vici­nitate Praetorii; ita quod quovsque ipse Nicolaus dictam pecuniam eisdem Abbati et conuentui per­soluere posset, ipsi eandem domum possidere et fructus eiusdem pro se percipere valeant, et cum ipse Nic. dedicta pecunia dictos D. Abbat. et con­uentum expedire vellet, tunc simul centum flore­nos vel vltra, et non minus , soluere deberet, et quantum solueret ad praedictam pecuniam deberet

Next

/
Thumbnails
Contents