Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

deduci; ipsique Abbas et Conuentus sibi super hoc literam quietantiae seu expeditoriam dare, ac infra tempus praemissum tecta eiusdem domus et aream meliorare tenerentur annuatim, vbi necesse foret; si autem ipsam domum renouari contingeret, et si etiam eiusdem domus a se ipsis rueret, id in dam­num ipsius Nicolai redundaret. Altera aulem earum­rumdem literarum eiusdem Ciuitatis manifestabat, quod praefatus Nicolaus, filius Jacobi, quondam Judicis Posoniensis, dixisset se, et suos haeredes de­bitorie praefato Domino Henrico Abbati et conse­quenter conuentui de Pilisio sexaginta quinque libris denariorum cum media, in Posonio rite et debite currentium, quas quidem libras Joannes circa por­tam — — ipse Nicolaus eisdein Abbati etConuen­tui soluere debuisset, pro quibus pro bona volunta­te haeredum suorum, et cum consensu haeredum et amicorum praefati Joannis patrui sui, liberam vnam domum suam Preterenhaus vocatam, in dicta Ciuitate Posoniensi, cirea portam, iuxta domum 4 Jacobi, filii Roschen , ab vna, ex aliaque parte pe­nes curiam decimalem habitam, simul cum vno alo­dio, vulgariter MairhofF dicto^ praefati Joannis, an­" te Ciuitatem praedictam circa Duna Neusidl, penes allodium ipsius Nicolai ex vna , parte vero ex alia penes domum Leudlini molendinatoris, cum domo ex parle lapidea, et cum horto, ipsi vicino et ter­ris arabilibus, et cum omnibus aliis attinentiis, eis­dem Abbati et Conuentui modo et ordine literis in eisdem expressis, pignori obligasset. Tertia siqui­dem et vltima praefatarum literarum, puta dicti Ca­pituli Posoniensis octauo die feriae quartae proximae post festum B. Dionjsii Martyris anno Domini M-o

Next

/
Thumbnails
Contents