Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Johannem praepositum Quinque Ecclesien. Cancell» Henricus Plebanus. 4 4 Ex eodem tabulario. Ardua negotia, quibus Sigismundus su­am iustifieauerat absentiam parte vna concernebant Ro­manum Imperium, quod Fratrem suuin W enceslaum, ad redintegrandam iinperial. huius auctoritatem Romam coro­nae sumendae causa, deducere voluerit, scopoque hoc cum Ducibus Austriae, ac Joanne Galeazzo Viscontio Me­diolanensi Principe, liberi transitus gratia transegerit eti­am. V. Martene ac Durand. Collect. ampl. Tom. IV. p. 77. Seckenberg Selecta Juris p. 426. Parte vero altera Bohemiae internam spectabant securitatem , quam Proco­pias cum Fratre Jodoco praeliari coactus, conturbaue­rat: ,,Dum Procopius — contra Jodocum fratrem suum germannm paternae hereditatis partem sibi tradi popo­scisset — arreptis oppidis Znoyma et Poherliz maximas per Morauiam agebat praedas, associatis sibi multis latro­num sociis et oppressis alieno aere, nec non furibus et proscriptis-" Ebendorfer apud Peltz II. p. 824. Ad curan­dam vero Bohemiam iure Gubernii sibi, vt supra, concre­diti, fuerat obstrictus. L. Idem Sigismundus tidem Alberto, regni Hungariae Gubematon con­stituto, duodecim millia aureorum ac residentiam conuenien­tem deputat. A. 1402. Nos Sigismundus Dei Gracia Rex Hungarie, Dalmatie , Croacie etc Sacri Romani Imperii g*ene­ralis Yicarius et regni Bohemiae Gubernator. Notum facimus tenore presencium quibus expedit vniuersis. Quod cum propter notabilia et ardua negocia, Se­renissimi Principis domini Wenzeslai Ptomanorum et Bohemie Regis fratris nostri carissimi, Signanter in Gubernacione regni Bohemie, nobis exequi com­missa, in Regno nostrollungarie ad presens residere nequeamus nec continuo perseuerare, ob idque idem

Next

/
Thumbnails
Contents