Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
regnum nostrum cum vniuersis Principatibua Comitatibus dominiis Prouinciis castris ciuitatibus populis Bonis Juribus vtilitatibus Dignitatibus Honoribus, libertatibus et pertinentiis vniuersis, Illustri Principi Sororio nostro carissimo Domino Alberto Duci Austrie etc. commiserimus uice ac locomaiestatis nostre Gubernandum prout id in aliis litteris nostris sibi superinae concessis plenius continetur. Igitur promittimus eidem D. Albert. Sororio nostro quod contingente casu, quod nos ad praed. R. N. reuertemur, ac inibi morando residere ipsumq. Reg. personaliter uoluerimus Gubern. ex tunc sibi aliquam residentiam pro Principe aptam vna cum fructibus duodecim milliuin florenorum aureorum Hungaricalium deputare , et sibi eosdem in talibus locis demonstrare, vbi ipse omni anno eosdem realiter percipere possit. Insuper promittimus et annuimus eidem Sororio nostro de certa nostra scientia presentium per uigorem quod dum aut quando Episcopatus, Prelaturas, aut alios honores vacare contigerit, in dicto regno nostro, ex tunc tales, quibus eosdem Episcopatus, Prelaturas, seu honores conferemus in dominium ac possessionem eorumdem non locabimus nec statui faciemus quovsque iidem praefato dom. Duci Sororio nostro non promiserint et iurauerint sicuti ceteri Episcopi Prelati et Nobiles fecerunt. Et iuxta continentiam Litterarum eidem Doiru duci, per ipsos superinde concessarum, Presencium nostrarum testimonio litterarum. Datum Posonii Die Dominico post festum Exaltationis Sancte Crucis, nostro pendenti Yicariatus Imperii sub sigillo, propter carenciam sigilli nostre maiestatis. A. M-o quadringentesimo Secundo/' tnditlem.