Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
errantes uestig.is, iara, quasi Jure haereditario , in stabilitate fidei et obsequiorum grata Constantia probauit perdurasse; hinc est, quod nos attendentes fidem, consummationemque Virtutum, perseuerantiam, quam per lidelem nostrum Jacobum Bonauentura, familiarem nostrum dileclum, in eius obsequiis, magna sincerifate Nobis exhibitis, habundanter experti sumus et experimur assidue, multiplicibus eius meritis, tali pro hac uice beneuolentia duximus remedendum, quia scilicet Turrim sitam in Littore Danubii sub Monte Caslri Nostri Poson., ab olim et vsque tunc ad Pelisiense Monasterium pertinentem, quam ex Causa melioris habendae Custodiae, ab accesu Ciuitatis et Castri, per nos occupando, pro Nobis accepimus, Triginta duntaxat florenis Auri in reditus annuos perpetuos, ob recompensam, dicto Monasterio depulatis, meraorato Jacobo Bonauentura, et Filio suo Caspar, nec non haeredibus et Successoribns eorum, animo deliberato, et ex certa nostra Scientia, cum domunculis et Areis, eidem Turri annexis, et contiguis ad ipsam Turrem duntaxat spectantibus, cum aliis suis pertinentiis, salua tamen terlia parte Tributi, quae ipsum Monasterium ab antiquo concernit, donandam et conferendam duximus, ipsamque pleno Jure habendi, tenendi et possidendi haereditarie, ob praemissa Seruiliorum merita Nobis tam fideliter, quam constanter exhibita, et in antea diligentia simili exhibenda tenore praesentium gratiose conferimus et donamus, ita tamen , vt ipsaTurris, per praefatos Jac. et Caspar, ac Haeredes et Successores eorum, omni tempore et praesertim turbata pace tali fulciatur custodia, — quatenus praefatum Castrum nostrum et Ciuitas ab inde periculum, in Nostrum et