Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Regni nostri scandalum non formident. Insuper uo*» lumus, vt hoc de beniuolentia et fauore dictorum nostrorum fidelium Jacobi et Caspar ac Haeredum Successorumque ipsornm consistat, quod collector Tributi, dicto Monasterio debiti, in aliqua Casarum praedictae Turris ad colligendum Tributum huiusmodi Locum vtique habeat congruentem. Mandamus igitur Vniuersis et Singulis Nostris et Regni Nostri Fidelibus, ne quis contra praesentia et contenta iu eis, contrarium faciat, uel attemptet, sub poena Mandati Regii transgressoribus infTligenda 5 ipsa quoque praesentia, intellecta, sana semper reddi uolumus praesentanti, quae praenominatis Jacobo, Caspar, et ipsorum Haeredibus sub minore Sigillo Nostro, quo pro tunc communiter vsi fuimus, in praemissorum robur et euidentiam duximus concedenda. Datum Posonii vltimo die Anni Domini Millesimi, quadringentesimi primi. Nos itaque congruis etrationabilibus eiusdem Jacobi pelitionibus inclinati, uolentes, vtdignumest, meritorum suorum habundantiam, ea, qua decet, beneuolentia compensare, quatenus hoc Exemplo ad seruiendum fideliter aliorum inuitentur animi, cum aspexerint benemeritos praerogatiuis graliarum regalium honoratos, praefatas Lilteras reformandas et renouandas, nec non donationem in eisdem expressam, Auctoritate nostra Regia ex nouo concedendam duximus, et gratiose concedimus praeseiitium per uigorem, suplentes niliilominus, et pro insertis habenda uolentes, omnia et singula, qtiae circa huiusmodi donationis nostrae sulficientiam seu Declarationem debitam forent quomodolibet praetermissa. Datum Posonii Fe-