Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
catores, qtii mercantias, ac res uenales, seu bona commutabilia cuiusuis speciei vel materiei fuerint, extra, de regno nostro, ad Alamanniam, Austriam, Bohemiam, -vel Morauiam, siue in regnum nostrum de partibus supra dictis portantes, ducentes, aut uehentes, ad praetactam ciuitatem nostram per uias et stratas communes, antiqua et licita consuetudine ad eandem tendentes, importauerint, uel introduxerint, seu fecerint quomodolibet importari; illi vniuersas easdem res et Bona ibidem deponere, siue reponere, nec inde asportare, sed ibidem religare, ponderare, aequilibrio mensurare, uel commutare, finalemque compositionem ibidem lacere teneantur et debeant per omnia, iuxta ritus et consuetudines, in aliis regni nostri locis et ciuitatibus circa depositiones rerum mcrcimonialium hactenus solitas, obseruare. Item nolumus, quod aliquis mercatorum tam nostroruin, quam aliorum regni nostri Praelatorum , Baronum , et Nobilium , pracsertim tamen incolae praedictae Ciuitatis nostrae, societatem mercatoriam cum forensibus contrahere debeant et habere, statuentes insuper, vt quilibet tam nostri proprii, quam aliorum quorumuis Praelatorum, Baronum , et regni nostri Nobilium , ac etiam forenses mercatores, se nostris, more solito, locorum ostendant tricesimatoribus, ciuitatemque, ad quam cum eorum mercibus ire praetendunt, denominent, ab eisdem exhibitionis et ostensionis signum ad caulelam reportantes. Volumus autem, non obstante praedicto statuto nostro, vt omnes et singuli incolae, Tirnauiensis et Posoniensis ciuitatum no6trarum, cum vniuersis rebus suis mercimonialibus ad ipsam ciuitatem nostramSoproniensem uenientes, ad dispositionem rerum suarum non debeant obliga-