Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

modis inlendere subditorum, illorum tamen praeri­j)iie, quos laudabilia probatae fidelitatis merita di­gne regalium capaces gratiarum efficiunt, et quo­rum sagax prudentia magna ex parte eiusdem sacrae coronae nostrae Hungariae conditionem reparat et emendat, maxime cum apud eos , pro aptitudine loci conditionis emendandae commoditas possit apti­us Ordinari. Hinc est, quod nos considerantes pri­mum inconcussae fidelitatis operosa seruitia, quae fideles nostri, dilecli ciues et incolae ciuitatis no­strae Soproniensis omni tempore, et praesertim per totum tempus tribulationis nostrae de anno proxime praeterito, multis impensis, pluribus damnis et ma­ximis , non parcentes laboribus, inter tot et tanta disturbati regni pericula positi, nobis et sacrae eiu$­dem Regni nostri Coronae lideliter adhaerentes, per­seueranti animo laudabiliter impenderint, aduerten­tes etiam qualiter praedictorum ciuium, iuxta con­gruitatem situs ciuitatis ipsgrum emendata conditio accessu publico magnum et perutile procurare pon­sit et efficere commodum regno nostro; uolentes quoque, prout hoc regiam sublimitatem nostram de­corat, protantis, de quibus supra, fidelitatum be­neficiis praefatis fidelibus nostris, Ciuibus Soproni­ensibus, nos exhibere liberales, et munificos, ex cerla nostra scientia, Praelatorumque et Baronum regni nostri Hungariae deliberata consultatione prae­habita, ipsos et ciuitatem eorum praedictam infra­scriptis gratiis duximus praemiandos. Ita uidelicet, quod ex nunc dispositione nostra ordinauimus, ac uigore praesentium, authoritate nostra regia statui­nius, vt in antea omnes et singuli tam nostri pro­rii, quam aliorum quorumuis regni nostri Prae­iatorum, Baronum et Nobilium, ac forenses mer­Tom. X. Vol. IV'. 9

Next

/
Thumbnails
Contents