Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

sula, uidelicet: Etsi contingeret reuocari per nos Uniones in genere, uel in specie, quod Uniones ipsae per easdem literas factae non intelligantur re­uocatae. Item: quia nonnullis Praelatis Ecclesiarum Re­gularium, ac Monasteriorum, etiam Monialium, ac Prioratuum olim dicitur esse concessum per Nos, quod Praelati, et Capitula, uel conuentus Ecclesiarum, Monasteriorum, aut Prioratuum, vel locorum prae­dictorum possent Parochiales Ecclesias, et Be­neficia curata, seu perpetuas Yicarias praedicta eis unita facere regi per Monachos suos remouibiles ad nutum ipsorum, uel alias qualitercunque, decerni­mus, et declaramus: quod praetextu talium conces­sionum nulla Parochialis Ecclesia ac perpetua Yica­ria Parochialis Ecclesiae, uel aliud curatum benefi­cium, quae prius regebantur per Saeculares Cleri­cos, possint deinceps regi per Monachos, aut Re­gulares Canonicos, sed in eis instituantur perpetui Vicarii Saeculares Presbyteri, etsi ante non fuerunt assignatae congruae portiones, sicut de Jure assig­nandae sunt, per locorum Ordinarios assignentur, et deinceps tales Ecclesiae Parochiales , et curata beneficia, seu Vicariae perpetuae, consuetae prius per saeculares Clericos regi et gubernari, nullate­nus per Monachos vel Religiosos alios regantur, seu etiam gubernentur, non obstantibus quibuscunque concessionibus, seu indultis Ecclesiis Regularibus, aut Monasteriis, uel Prioratibus, aut locis aliis Re­gularibus praedictis, sub quauis forma, uel expres­sione uerborum factis, seu concessis, quae et nunc totaliter reuocamus, cassamus, et annullamus, et nullius esse uolumus roboris et momenti; ac uolu­mus, quod locorum Ordinarii possint, et debeant ik *

Next

/
Thumbnails
Contents