Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
etiam exemptos Authoritate Apostolica eompelldre ad obseruandum praemissa per Censuram Ecclesiasticam, et alia Juris remedia. Item reuocamus, et annulamus omnes et singulas Indulgentias in quibus continetur a poena et culpa , uel plena Indulgentia omnium peccatorum suorum: et alias, quae concessae sunt sub formis Indulgentiarum Ecelesiarum Urbis, Anni Jubilaei, uel Sancti Sepulcri Dominici; Sancti Jacobi inCompostella ; et Sancti Mariae de Venetiis; Sancte Mariae de Angelis, alias in Portiuncula ; S. Marie de Collemad.o ; ac omnes alias, quae factae sunt ad instar Indulgentiarum quibusuis aliis Ecclesiis concessarum, et uolumus, quod nullius sint roboris, uel momenti, etiamsi in Lileris Apostolicis super dictis Indulgentiis confectis contineretur talis clausula , videlicet: Etsi contingeret reuocari per Nos Indulgentias in genere uel specie, quod Indulgentiae ipsae per easdem literas concessae non intelligantur reuocatae. Item : Cum olim fuerint diuersis Ecclesiis, ac Monasteriis, et aliis piis locis concessae diuersae Indulgentiae cum clausula: quod illi, qui prae essent Ecclesiis, uel Monasteriis, aut aliis locis praedictis, possent eligere certos Confessores, qui audirent Confessiones Personarum confluenlium ad huiusmodi Indulgentias, et absoluere illas, quae eis confiterentur, etiam in casibus Episcopalibus, ac etiam sedi Apostolicae reseruatis. Et quia etiam nonnulli Fratres Ordinum Mendicantium impetrarant, quinimo extorserunt aNobis literas subreptitias, per quas conceditur eis, quod possint etiam inuitis, et contradicentibus Rectoribus Parochialium Ecclesiarum praedicare in ipsorumEccIesiis, et audire Confessi-