Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

rurn plena remissio, praescissio a lite suscitanda' — a recursu ad curiam regiam. II. JNullus civis audeat de cetero gladium magnum vel parvum contra alium nobilem vel popuiarem sub poena infrascripta in platea denudare, — seeundum illa, quae clare invenimus, populares iiberaverunt ci­vitatem ab exterminio. III. Omnes coniurationes seu promissiones factae vel faciendae de vindicta su­menda sint irritae et inannes, nec observandae. IV. Item volumus et ordinamus, quod nullius nob. Frateraudeat de cetero facere artem macelli. qui­cunque autem oppositum fecerit, ipso facto sit privatus officio Comitis, et sit inhabilis tam ad con­silium, quam ad ceteras nobilium dignitates. V. Item ne scandalum aliquod huius occasione de ce­tero inter nobiles et alias personas de Tragur. va­leat oriri, dicimus, volumus et ordinamus et man­damus auctoritate nostra, qua fungimur in hac parte, quod a modo in antea persona aliqua, quae sit attinens alicuius civis Tragur. in tertio gradu consanguinitatis non possit eligi, nec assumi in Co­mitem Tragur. ullo modo, causa vel ingenio, et Comites, qui de cetero eligentur ad regimen Tra­gur. eligi debeant, prout eliguntur Judices, in mutatione curiae secundum consuetudinem hacte­nus observatam, et non ad scrutinium, sub poena infrascripta. Poenam ponimus perpetui exilii, una cum filiis et filiabus et sententiam excommunica­tionis ex parte Dom. Legati et Mille florenos sol­vendos camerae communis Tr. pro muris vel pro aliis aedificiis, et qui non habet tantum luat in corpore et quinque annis stet in carcere commu­nitatis etc: lbidem p. 529—330. Horum manutenendorum vadimo­nium in se sumserunt civitas Spalatina XX. Dec. Au.

Next

/
Thumbnails
Contents