Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

1386. Jadertini IX. Jan. 1387. item Legati Sibinicenses. Occasionem tumultui dederunt Nobiles Grabulam de Casa Cega Tragurinum de gremio suo Comitem eli­gentes, ac Paulum de Paulo Jadertinum expellentes. LI, Elisabethae, senioris reginae, obitus, et rebellium non­nullorum emigratio. An, 1387. Anno MCCCLXXXVII. XVI. Januarii appli­cuit nouum, quod Domina regina senior (Elisa­beth ) obiit in castro Nouigrad in captiuitate. Die XXII. Februarii mensis, Dominus Episcopus Za­grabiensis (Paulus de Palisna) et C. Tho. fraterDo­mini Prioris, et B. iter arripuerunt versus Apuli­liam cum quibus iuit Dominus Paulus de Georgiis et certi Nobiles de Jadra, et cras de sequenti re­cessit versus Croatiam Dominus Joannes Banus." Paulus de Paulis Memor. p. 726. Tumulum Elisabeth re­ginae sic prodit: Anno MCCCLXXXVII. die Sabbathi IX. Februarii fertur: quod corpus Dominae reginae fuit portatum Jadram et repositum in monasterio S. Crisogoni." Ibid. Emigrantes hi, restituta libertati Mariae regina , non comperiuntur reuersi. Lll. Regina Maria, libertati restituta, cum rege Sigismun­do coniungitur. Anno 1387. Anno MCCCLXXXVII. Die IV. mensis Junii, de mane, Serenissima Princeps, et Domina nostra naturalis, Domina Maria, regina Vngariae, libe­rata fuit a captiuitate, et exiuit de Castro Noui­grad, in quo detinebatur. Et die Veneris sequen­tis iui ad eam Nonam, et die Crastina, die Sab­bathi, locutus fui Maiestati suae, et die Lunae recessi immediate a Nona, licentiatus ab ea. Post­ea die Sabbathi inde sequentis , die scilicet XV. praedicti mensis, recessit a Nona cum galeis Ve­netorum, et applicuit Segniam cras die Dominico, vnde recessit die Lunae, prima Julii, et die Jouis,

Next

/
Thumbnails
Contents