Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
praesentibus literis nostris patentibus inseri, et inscrihi facere, jam fato Magistro Stephano de Ibrany, de Vaja , pro Jurium suorum defensione duximus concedendas , communi Justitia svadente. Datum duodecima die dictae Congregationis generalis, Anno Domini MDXIX. Lecta cum tenore per Michaelem Abbsunt. — Id. Benyovszky. XLIX. Franciscus ab Ujlak, Episcopus Jaurinen. Locumtenens regius, Georgii Episcopi VaracL. donationales super domo in Varad - Olaszi transumit et confirmat. Anno 1553. Nos Franciscus ab Ujlak, Episcopus Ecclesiae Jauriensis, locique eiusdem Comes perpetuus ac locumtenens Serenissimi Principis et Domini Domini Ferdinandi, divina favente clementia roinanorum, Hungariae, Bohemiae etc. regis semper augusti, Infantis Hispaniarum, Archiducis Austriae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quod pro parte et in persona Nobilis Joannis Fyllieres Nassadistarum praefatae regiae Maiestatis —- — Comaromiensis Vice-Capitanei, exhibitae sunt nobis quaedam litterae reverendissimi olim in Christo Patris domini fratris Georgii Episcopi Varadiensis etc. in dupplici papiro patenter confectae, sigilloque eiusdem ab intra impressive obsignatae, et subscriptione propriae manus roboratae. Quibus mediantibus idem quondam dominus Varadiensis ipsi Joanni Fyllieres totalem domum circumspecti quondam Alberti Zebeny in Vico suo Varadiensi Olaszi appellato sitam tamquam: vineam inferius in tenore earumdem literarum clarius expressam, cum omnibus suis pertinentiis perpetuo contulisse di-