Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

gnoscitur, supplicatumque nobis extitit in persona eiusdem Johannis Fjlleres, ut easdem Jitteras et collationem dicti quondam Domini Yaradiensis ra­tam gratam omniaque in eisdem contenta accepta habentes litteris nostris privilegialibus inseri fa­cere, ac regia, qua in praesenti suae Maiestatis absentia, ex eiusdem gratiosa annuentia fungimur authoritate, confirmare dignaremur. Quarum qui­dem literarum tenor talis est. Nos frater Geor­gius Episcopus Yaradiensis Thesaurarius et in re­gno Transilvaniae Locumtenens regius etc. Memo­riae commendamus praesentium tenore significan­tes, quibus expedit universis: Quod nos attentis et consideratis fidelitate, fidelibusque servitiis stre­nui Joannis Fylleres navalium copiarum praefecti, quae ipse tum serenissimo Principi quondam Do­mino Johanni regi Hungariae etc. Domino nostro clementissimo tum vero etiam nobis exhibuit, to­talem domum circumspecti quondam Alberti Ze­beny in vico nostro Yaradiensi Olaszi appellatam adiacentem, quae iure optimo ad nos conde­scensa extitisset, simul cum cunctis suis vtilitati­bus et pertinentiis, quibuslibet terris, scilicet ara­bilibus, cultis et incultis, vineis, hortis , boltis, cellariis, testudinibus, cameris, aliisque omnibus ad ipsam domum de iure et ab antiquo spectanti­bus et pertinere debentibus, excepta vinea, Rosa­kertli vocata, quam egregio Georgio Boynychyth condam contulimus, annotato Joanni Fyllyeres, suisque haeredibus et posteritatibus universis de­dimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevo­cabiliter tenendam, possidendam, pariter et ha­bendam salvo iure alieno praesentium per vigo­rem, quo circa vobis prudentibus et circumspe-

Next

/
Thumbnails
Contents