Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
parle confectas et emanata, quas et quae non ad praesens, sed in octavis primitus occurrentibus, per nos eisdem dandis, coram dicta nostra personali praesentia producere, promti essent et parati. Quibus sic habitis, annotati Joannes de Bathor, nec non alter Joannes de Mera, et Magister Adamus, legitimus Procurator praedictarum trium partium, allegarunt eo modo: qualiter in facto perpetuitatis praedictarum portionum possessionariarum annotati condam Antonii de Marky, in dictis possessionibus Bervey et Yassan habitarum, ad praesens nulla litis motio haberetur, propterea Georgius de Baska ac Nobilis de Malcza, qui tempore statutionis praedictarum portionum possessionariarum in dictis possessionibus Bervey et Yassan habitarum, minime contradixissent, ad ingerentes se huic causae admitti non deberent, annotatis Petro et Michaele in causam attractis, eo, quod tempore ipsius statutionis, tantummodo jure pignoris contradictionem fecisse dignoscuntur, cum causae pignoris unicas tantummodo octavas requirerent, ulterior terminus dari non debeiet, nec foret licitum, praesentem causam pignoris , in causam perpetuitatis commutare; super quibus omnibus, Procuratores praedictarum trium Partium , eisdem, per eandem nostram personalem praesentiam in praemissis Judicium et Justitiam administrari supplicabant. Verum, quia praelibati, Franciscus Literatus et Nicolaus de Yeszele, legitimi Procuratores praenotatorumGeorgii de Baska, ac Nobilium de Malcza , in Personis eorundem se huic causae sponte ingerebant, et tamiidem, quam etiam antedictus Ladislaus de * Olthar, legitimus Procurator praedictorum Petri et Michaelis in causam attractorum, pro exhibi-