Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tione pluriuin Literarum et literalium Instrumen­torum, unicas duntaxat octavas proxime occurrens tes, sibi per eandem Nostram personalem pfae­sentiam praefigi, debita cum Instantia supplica­bant: pro eoNos, his perceptis, quia allegatiodi­ctorum Ladislai de Olthar ac Francisci Literati, liec non Nicolai de Yezele Procuratorum , rationi consona, admittendaque fore videbatur, judican­dum commisimus eo modo, ut praenotali Petrus et Michaei, in causam attracti, ac Georgius de Raska, nec non Petrus, Joannes, Michael, et La­dislaus de Malcza, universas literas et literalia eo­rum Instrumenta, si quas et quae, tam super per­petuitate praescriptarum portionum possessiona­riarum annotati condam Antonii de Mark litigio­sarum, quibus mediantibus, easdem possessiona­rias portiones Jure foemineo non competere, pro­bare posse praetendunt; etiam alias impignoratiti­as, si quas pro sui defensione plures habere que­ant, in octavis Festi beati Georgii Martyris pro­xime venturi, absque ulteriori prorogationis con­fidentia , coram dicta Nostra personali praesentia producere, et exhibere debeant ac teneantur, con­tra Ladislaum de Gathal et Dominam El enam Co n­sortem Magistri praenotatos. Quibus visis, Justi­tiam et Judicium facere valeamus inter ipsos iu praemissis , dictante aequitate juris. Datum Bu­dae XL. die octavarum Festi beati Michaelis Af^ changeli, anno Domini MDlV. Pro A. Joannes de Bathor cum Palatinalibus, pro ingerente, sci­licet puella Elena, Georgius de Kemecse cum no­stris , et pro aliis I. Benedictus de Kaporjas cuirt Lelesziensibus. I. petit. Pars I. defecit, quare re­stituatur bonum. I. inhibuit. Pro A. Joannes dd Bathor cum nostris. Pro L scilicet Petro de Mal^

Next

/
Thumbnails
Contents