Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
gnoratas, persoluturis tamen sibi et aliis fratribus suis per Egregium Andream de Butlika dictis septuaginta florenis auri, dictam portionem possessionariam in dicta Bervey habitam, eidem Andreae deButhka remisisset^ super solutioneque et restitutione datorum 70. flor. auri eundem expeditum commisisset, atque satisfactum, imo idem Andreas deBathor, in sua et aliorum fratrum suorum personis remisit, ac resignavit, ac expeditum commisit, coram nobis, hartim Literarum nostrarum testimonio mediante. Datum Budae feria III. proxima ante festum Sancti Georgii Martyris anno Domini MCCCCLXl. Alterius vero continentia verbalis sequitur isto modo : Nos Blasius Praepositus, et Conventus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz memoriae commendamus, quod Gerardo filioJacobi de Marky onus et gravamina SimoViis filii sui, m subnotandis observanda, per omnia super se recipiens , coram nobis personaliter constitutus, per eundem Gerardum confessum exstitit nostri in praesentia, pariter et relatum , quod ipse pro evitanda quadam sua necessitate in ipsum ad praesens summe urgente, portiones suas possessionarias , in possessionibus Bervey et Vassan vocatis in Comitatu Szathmariensi existentibus habitas, simul cum portione sua Thellonii in eadem possessione Bervey exigi soliti ipsum tangentis et concernentis, cum universis et singulis earundem portionum possessionariarum et Thellonii utilitatibus, proventibus, et pertinentiis quibuslibet, taxis scilicet, dicis consvetis et extraordinariis , aliis item quibusvis usibus et fructuositatibus, ad easdem portiones possessionarias, et tributariam undique spectantibus et pertinentibus quibusuis vocabulis vocitatis et appellatis, Egregio Andreae de