Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Butlika, in 50, florenis auri purl, veri, et justi, legalisque ponderis, plene ut dictum est habitis, ab eodem et realiter receptis pignori obligasset, imo impignoravit et obligavit coram nobis eo modo: quod, dum et quandocunque ipse praemissas portiones suas possessionarias et tributarias, a praefato Egregio Andrea de Buthka, rehabitis praemissis 50 florenis auri puri, consimiliter veri et justj ponderis, perceptis cum florenis auri, omni rerum aestimatione exclusa, ac plene et integraliter, absque scilicet deficientia et onere, easdem eidem omni occasione cedere, liteque quavis relegata remittere, et resignare tenetur, infra vero tempus redemtionis praemissarum portionum possessionariarum et telonii, in pacifico Dominio ipsarum, praefatus Gerardus de Marky, annotatum Andream de Buthka, contra quoslibet impetitores et causidicos, juridice conservare, et expedire teneretur, laboribus suis propriis et expensis. Quod si facere nollet, aut non posset, seu quoque non curaret, eundem Andream de Bufrhka, in dominium aliarum portionum suarum possessionariarum, in possessionibus Marky praedict. et Malcza habit. in Comitatu Zempliniensi, pro praemissis 50. florenis auri, dicto pignoris titulo retromittere, et eundem in dominio ipsarum usque praetactum tempus redemtionis earundem , conformiter cantra quoslibet impetitores et causidicos juridice conservare, et expedire teneretur. Quod si etiam facere nollet, aut non posset, ex tunc in faCto potentiae convincetur, et deberet convinci, eo facto contra Egregium Andream de Buthka antefatum. — Ad quae praemissa, praefatus Gerardus de Marky sponte se obligavit coram nobis, vigore praesentium mediante. Oatum in festoBea-