Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

legitime possit probari; quas, et quae, non ad praesens, sed in unico termino duntaxat per nos eisdem dando, coram dicta personali nostra prae­sentia producere et exhibere, praesto forent et parati, In facto autem statutionis alterius portio­nis possessionariae, in dicta possessione Vassan babitae, iidem in causam attracti, ex eo: quod ipsa portio possessionaria non apud manus eorum, sed Magnifici Blasii de Raska, Tauernicorum no­strorum Regalium Magistri, et Fratrum suorum, baberetur, quoad impignorationem tantummodo minime veilet contradicere , et ibidem in bujus Documentum, quod scilicet praedicta portio pos­sessionaria, in dicta possessione Bervey habita, eisdem in causam attractis, pignoris titulo attine­ret, quasdam binas litteras, unam Magnifici con­dam Comitis Ladislai de Palocz Judicis Curiae Se­renissimi Principis condam Domini Mathiae Re­gis bonae memoriae, alteras autem ConventusEc­clesiae de Lelesz , ambas impignoratitias, in pa­pyro patente confectas, judiciario examini dictae nostrae personalis praesentiae curavit exhiberi, quarum tenor talis est: Nos Ladislaus de Palocz, Judex Curiae Serenissimi Principis Domini Mathi­ae Dei gratia Regis Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, etc. memoriae commendamus: quod Egregi­us Andreas de Bathor, onera, et quaelibet grava­mina quorumlibet Fratrum suorum in infrascri­ptis super se recipiens, coram nobis personaliter constitutus, sponte confessus est in hunc modum: quomodo ipse portiones possessionarias Ladislai filii Antonii de Marky, in possessione Bervey in Comitatu Szathmariensi existenti habitas, alias per ipsum Ladislaum de Marky, sibi et aliis fratri­bus suis, pro septuaginta florenis auri puri impi-

Next

/
Thumbnails
Contents