Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
tentes nos debita eum instantia, vt easdem de verbo ad verbum transcribi et transumi, ac presentibus literis nostris similiter privilegialibus redigi facientes, eisdem iuris eorumdem vberiorem ad cautelam dare et concedere dignaremur, quarum tenor talis ess: Mathias (v. supra). Nos itaque iustis et rationalibus pelitionibus praefatorum fratrum Nicolai et Petri Heremitarum favorabiliter inclinati, praescriptas litteras annotati quondam Domini Mathiae regis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas seu vitiatas, nihil addendo, nihilque deminuendo, de verbo ad verbum transcribi et transumi, ac praesentibus nostris literis privilegialibus redigi faciendo, eisdem fratribus Heremitis, uberiorem iuris eorum in cautelam, duximus concedendas. Datum feria quarta proxima ante festum beati CJrbani Papae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio. L. S. pendentis. Prnesentem copiam per me cum suo vero originali collatam, in omnibus punctis et clausulis eidem originali (correctam vocibus p e r e n ni t e r recordationis) conformem esse testor. Pestini die vigesima secunda Januarii, Millesimo septingentesimo quadragesimo nono (L. S. Franciscus Orosz de Balasfalva , inclitae tabulae regiae iudiciariae Juratus Notarius m. p.) Praesentem copiam (ut supra) Josephus Nauratyill m. p. Excelsae Curiae regiae V. Ai'chivarius. XLVf. JFladislaus rex calamitatibus regni, paceque cum Maximiliano Imper. confecta , commemoratis cives de Zaszvaros ad diaetam evocat. A. 1501. Wladislaus, Dei gratia Rex Hungarie et Bohemie etc. Prudentes et circumspecti fideles nobis sincere dilecti: Quibus incendiis et spoliis ab eo usque tempore, quo serenissimus condam Domi-