Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
nus rex, noster predecessor, bone memorie Tit» functus est regnum boc ab hostibus his circumvi— cinis undique afflictum vexatumque sit, et iu quibus periculis positum, fidelitati vestre probe planeque constat, nos quantum virihus facultate et ingenio valuimus pro sedandis et extinguendis eiuscemodi motibus omnia rite fecimus et nihil omni410 pretermisimus, nam superioribus his diebus pro communi quiete et tranquilitate regni huius cum illustrissimo domino Johanne Alberto, dileCto fratre nostro, in certas conditiones paeis et concordie condescenderamus, sed is pactis et federibus huiuscemode initis, nescimus quo suscepto consilio, contravenire cupiens novas guerras novasque flammas in hoc regno temere exuscitavit, nos vero considerantes, quod tot et tantis simul hostibus difficulter admodum viribus nostris et regni huius resistere possemus eam ob rem cum imperiali et romanorum regia maiestatibus, veluti atrocioribus et polentioribus regni huius hostibus medio oratoriim nostrorum his proximis diebus sempiternam pacem et concordiam dei munere, (quod felix faustumque sit) Inivimus, quibus autem legibus et conditionibus pacem ipsam pepigimus, necessarium putavimus inter ceteros regnicolas nostros, etiam fidelitatibus vestris omnia communicare ob quamquidem rem et alia plurima item negocia universi regni huius, de dominorum prelatorum et baronum ac procerum regni huius apud nos in presencia agentium maturo consilio ad festum purificationis virginis gloriose proxime venturum, generalem quandam dietam vniuersis regnicolis duximus indicendam, et idcirco fideiitates vestras requirimus et hortamur, eisdemque nihiloininus districte precipientes commitimus et