Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
tum in regno nostro Boliemie praedicto, in civitate Czaszlaviae feria IV. proxima ante festum B. Sixti PP. Anno Domini MCDXXI. regnorum nostrorum Hung. etc. XXXIV. Rom. II. et Boh. I. Nos igitur humillimis supplicationibus praefati Magistri Clementis per eum nostrae modo, quo supra, porrectis Maiestati regia benignitate exauditis et clementer admissis, praescriptas literas non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, praesentibus iiteris noslris privilegialibus etc. etc. salvis iuribus alienis. Datum per manus reverendissimi in Christo Patris Domini Stephani Ecclesiarum Colocen. et Bachien. Archiepiscopi, aulae nostre Supremi Cancellarii, fidelis nostri dilecti. Anno Domini MCDLXXI. III. Nonas Jan. Regni nostri A. VIII. Coronationis vero II. E sententia curiae regiae A. 1746. 22. Sept. XLV. Capitulum Ecclesiae Budensis praemissas Mathiae regis confirmatorio - transcriptionales pro Eremitis S. Pauli privilegialiter transumit. A. 1493. Nos Capitulum Ecclesiae Budensis memoriae commendamus tenore praesent. significantes quibus expedit vniversis: Quod religiosi fratres Nicolaus et Petrus, Heremitae ordinis sancti Pauli primi Heremitae, in claustro omnium Sanctorum de Zthraza degentes, nostram venientes in praesentiam in eorum et ceterorum Heremitarum eiusdem ordinis nominibus et in personis exhibuerunt et praesentarunt nobis quasdam litteras quondam Serenissimi Principis Domini Mathiae, Dei gratia regis Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae elc, confirmationales in pergameno sub suo dupplici sigillo in pendenti privilegialiter confectas, tenoris ct continentiae per omnia infrascripti; pe-