Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Ilem vbl rex allegat consuetudinera domus Austrie, respondeatur per obligationem suam quam dedit Australibus. Item dato quod consuetudo fuerit talis domus Austrie, tamen quoad regnum Hungarie non. Jtem commemorari poterunt circa premissa plurime alie iniurie ex parte regis suscepte, presertim eo tempore quo regnum erat scissum et occupatum contra infideles. Item qui propter hoc tracti sunt domini de Yngaria treugas facere cum Turcis cum indefesse pugnare solebant pro fide et dilatatione christianitatis. Item de abductione domini regis. Item de grauamine ex parte Boemorum, item et alia multa contra inscriptiones , item quod ex hys et alys pluribus causis iam domini de Yngaria concordauerunt cum dominis ducatus Austrie et alys etc. vt agant pro eliberalione regis et de loco conseruacionis. Ilem si non reddiderit Ladislauin regem cum corona , etiam metus exponatur, qui plura mala secutura sunt quam precesserint, caedes vaslationes populorum vrbium sanguinis effusiones etc. Quia hoc casu aliter fieri non poterit, nisi vt regna et dominia dicti domini Ladislai regis et eorum incole tum ex debito honoris fidelitatis cum ex necessitate ea, que iuste petita obtinere non poterunt, armis petant. Item de termino infra quem expectetur relatio regis Romanorum. Item si dixerit rex Romanorum in reuersione, quod in reditu suo in prima dieta faciet restitucionem vel composicionem, quid in hac parte sit accipiendum ab eo.